HISTORIA EVANGELICA

CAPUT IX: De Hippapanti Domini

#Luc. II

Et postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, tulerunt puerum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, id est offerendo praesentarent, et dederunt hostias pro eo par turturum, aut duos pullos columbarum, insuper redemerunt eum quinque siclis argenteis. Et erat in Jerusalem Simeon senex, qui acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et tunc eodem spiritu venit in templum, et accipiens puerum in ulnas suas, sciens eum Christum, ait: Nunc dimittis, Domine, etc. Et prophetans de passione Christi, ait ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, id est passio ipsius. Non enim sine materno dolore potuit videre crucifigi Filium, etsi resurrecturum speraret, vel ita. Animam ipsius, quae et tua est, quam scilicet quasi tuam diligis, pertransibit gladius. Eadem hora supervenit Anna prophetissa, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.